라틴어 문장 검색

infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
그들의 어린것들은 그들 눈앞에서 내동댕이쳐지고 그들의 집들은 약탈당하고 그들의 아내들은 욕을 당하리라. (불가타 성경, 이사야서, 13장16)
Non erit ibi amplius infans dierum et senex, qui non impleat dies suos. Quoniam puer erit, qui centenarius moriatur; et, qui non attingat centum annos, maledictus erit.
거기에는 며칠 살지 못하고 죽는 아기도 없고 제 수명을 채우지 못하는 노인도 없으리라. 백 살에 죽는 자를 젊었다 하고 백 살에 못 미친 자를 저주받았다 하리라. (불가타 성경, 이사야서, 65장20)
Et desiderasti scelus adulescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et tactae mammae pubertatis tuae.
그렇게 너는 이집트에서 남자들이 너의 젖꼭지를 어루만지고, 너의 어린 젖가슴을 누르던 때, 네 어린 시절의 추잡한 짓을 그리워하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장21)
Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
그리고 서둘러 가서, 마리아와 요셉과 구유에 누운 아기를 찾아냈다. (불가타 성경, 루카 복음서, 2장16)
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos.
사람들이 아이들까지 예수님께 데리고 와서 그들을 쓰다듬어 달라고 하였다. 그러자 제자들이 사람들을 꾸짖었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 18장15)
Mors infanti felix, iuveni acerba, sera nimis seni.
죽음은 아이에겐 행운이지만, 청년에겐 고통이고, 노인에겐 너무 늦는다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 360)
Fertur enim quod ante plenam cuiuslibet pubertatem amor non potest firma stabilitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 17:5)
Nam mulieris constantia inter ipsius pubertatis initia robore solidiore firmatur et invariabilis certissime perseverat, et ipsius Veneris citius ei actus natura concedit quam maribus ipsis, et hoc ideo contingit quia in mulieribus frigiditas dominatur, masculis naturalis est inserta caliditas;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:9)
Masculus non solet nisi plena pubertate amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 22:5)
Dum suspirat adhuc lactantis ad ubera matris, Infantem cibat iste cibus liquidoque fouetur, Quem solidum non pascit adhuc, dum pocula lactis Lactea delibat etas potuque sub uno Et cibus et potus in solo lacte resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:6)
quarum infantes alii mortui, alii semivivi, media platea reperiebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:6)
Unde et nemo sine peccato, nec unius diei infans:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:15)
Iovianus metu rerum novarum per Syriam Ciliciam, Cappadociam, et Galatiam celeriter itinere facto, Ancyrae cum Varroniano filio infante consulatum init ac mox Dadastanae repentina morte fungitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장1)
ubi coniuges taetra illis vestimenta contexunt, et coeunt cum maritis, et pariunt, et ad usque pubertatem nutriunt pueros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 10:3)
Aestate autem in Saxoniam ducto exercitu omnes, qui trans Albiam et in Wihmuodi habitabant, Saxones cum mulieribus et infantibus transtulit in Franciam et pagos Transalbianos Abodritis dedit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION